- POLYPHEMUS
- POLYPHEMUSinter Cyclopas omnes, qui centum fuisse memorantur, viribus corporis formaeque magnitudine praestantissimus fuit; quibus vero parentibus ortus fuerit, nondum constat. Apollonius, Argon. l. 1. illum Neptunô et Europâ Tityi filiâ natum fuisse tradit, in his carminibus:Ταίναρον αὖτ᾿ ἐπὶ τοῖςι λιπὼν Πολύφημος ἵκανε,Τὸν ῤα Ποςειδάωνι ποδωκειέςτατον ἄλλωνΕὐρώπη Τιτύοιο μεγαςθενέος τέκε κούρη.Κεῖνος ἀνὴῤ καὶ πόντου ἐπὶ γλαυκοῖο θέεςκειΟἴδματος, οὐδὲ θοοὺς βάπτειν πόδας, ἀλλ᾿ ὅςον ἄκροιςΙ῎χνεςι τεγγόμενος διερῆ πεφόρητο κελεύθῳ.Andron vero. Teius et Posidonius Polyphemum patre Elatâ ac matre Stilbe Nymphâ natum fuisse memorant. Conon, in Heracleâ, Elasi et Amymones eum filium fuisse scribit. Homerus autem Odyss. 1. Neptuni et Thoosae filium facit. Hunc inspelunca habitare solitum, et oves in Sicilia custodire, magis notum est, quam ut indigeat explicatione, cum in eadem Tragoedia etiam id scribat Euripides et Homer. in Odyssaea. Martialis, l. 3. Epigr. 49. v. 6.Pascentem Siculas aut Polyphemon oves.Hic Galatcam Nympham fertur adamâsse, Acim vero puerum, quem sibi illa praeferebat, saxô interemisle: Ulyssem quoque vi tempestatis in Siciliam delatun antro suo inclusit, quatuorque ex comitibus eius devoravit; reliquos eôdem mortisgenere perempturus, nisi praevertens Ulysses vinô nigrô eum inebriâsset, altôque sopore obrutô adustô stipite oculum eruisset. Virg. Aen. l. 3. v. 618.——— Domus sanie dapibusque cruentis,Intus opaca, ingens. ipse arduus, altaque pulsatSidera. ——— ——— ———Nec visu facilis, nec dictu affabilis ulli.Visceribus miserorum, et sanguine vescitur atrô.Vidi egomet, duo de numero cum corpora nostroPrensa manu magna medio resupinus in antroFrangeret ad saxum, sanieque aspersa natarentLimina: vidi, atro cum membra fiventia taboManderet, et tepidi tremerent sub dentibus artus.Haud impane quidem; nec talia passus Uiysses,Oblitusve sui est lthacus descrimine tantô.Nam simul expletus dapibus. vinôque sepultusCervicem inflexam posuit, iacuitque per antrumImmensum, saniem eructans, ac frusta cruentoPer somnum commista mero: nos magna precatlNumina, sortitique vices, una undique circumFundimur: et telô lumen terebramus acutô,Ingens quod torva solum sub fronte latebatAngolici clypei, aut Phoebeae lampadis instar.Ubi ex his verbis:——— Iacuitque per antrum Immensum,Auctores colligunt magnitudinem Cyclopis, utpote qui totum antrum occupasset. Ad quam pertinent Lucilii versus, apud Crintium:Multa hominum portenta in Homero versificataMonstra patent: quorum imprimis Polyphemus ducentosCyclops longus pedes. ——— ———Ovid. Met. l. 14. v. 198.Hac, et plura ferox (Polyphemus) me luridus occupat horror,Spectantem vultus etiamnum caede madentes,Crudelesque manus, et inanem luminis orbem,Membraque, et humanô concretam sanguine barbam.Mors erat ante oculos; mentique haerebat imagoTemperis illius, quô vidi bina meorumTer quater affligi sociorum corpora terrae,Quae super ipse iacens, hirsuti more leonisVisceraque et carnes, oblisisque ossa medullis,Semianimesque artus avidam condebat in alvum.Homer. Odyss. 9. v. 311.Σὺν δὲ δύω μάρψας, ὥςτε ςκύλακας ποτὶ γαίῃΚόπτ᾿ ἐκ δ᾿ ἐγκέφαλος χαμάδις ῥέε δεῦε δὲ γαῖαν.Τοὺς δὲ διαμελεϊςτὶ ταμὼν ὡπλίςςατο δόρπον,Η῎ςθιε δ᾿ ὥςτε λέων ὀρεςίτροφος, οὐδ᾿ ἀπέλειπενΕ῎γκατά τε, ςάρκας τε καὶ ὄςτεα μυελόεντα.Multi, inquit Servius, Polyphemum dicunt unum habuisse oculum, alii duos, alii tres, sed totum fabulosum est. Nam hic vir prudentissimus fuit, et ob hoc oculum in capite habuisse dicitur, i. e. iuxta cerebrum, quia prudentiâ plus videbat. Verum Uysses eum astutiâ superavit, et ob hoc eum excaecâsse fingitur. Vide Hygin. Fab. 125. etc. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.